Shfletimi si vizitorë është i kufizuar

Romakët i kopjuan nga ilirët monedhat e argjendit

Populli romak nuk e përdori monedhën prej argjendi përpara se të mundte mbretin Pirro. Ajo (monedhë) që tani quhet Victoriat, qe prerë sipas ligjit Klodia. Më përpara, kjo (monedhë) vinte nga Iliria, dhe pranohej në vend të mallit.[1]

__________________
1. Akademia e Shkencave, C. Plini Secundi, Naturalis Historiae, Lib. XXXIII, fq. 199


XXXIII. XIV
proximum scelus fuit eius, qui primus ex auro denarium signavit, quod et ipsum latet auctore incerto. populus romanus ne argento quidem signato ante pyrrhum regem devictum usus est. libralis - unde etiam nunc libella dicitur et dupondius - adpendebatur assis; quare aeris gravis poena dicta, et adhuc expensa in rationibus dicuntur, item inpendia et dependere, quin et militum stipendia, hoc est stipis pondera, dispensatores, libripendes, qua consuetudine in iis emptionibus, quae mancipi sunt, etiam nunc libra interponitur. servius rex primus signavit aes. antea rudi usos romae timaeus tradit. signatum est nota pecudum, unde et pecunia appellata. maximus census leftbracketcxxrightbracket assium fuit illo rege, et ideo haec prima classis. - argentum signatum anno urbis cccclxxxv, q. ogulnio c. fabio cos., quinque annis ante primum punicum bellum. et placuit denarium pro x libris aeris valere, quinarium pro v, sestertium pro dupondio ac semisse. librale autem pondus aeris inminutum est bello punico primo, cum inpensis res p. non sufficeret, constitutumque ut asses sextantario pondere ferirentur. ita quinque partes lucri factae, dissolutumque aes alienum. nota aeris eius fuit ex altera parte ianus geminus, ex altera rostrum navis, in triente vero et quadrante rates. quadrans antea teruncius vocatus a tribus unciis. postea Hannibale urguente q. fabio maximo dictatore asses unciales facti, placuitque denarium xvi assibus permutari, quinarium octonis, sestertium quaternis. ita res p. dimidium lucrata est, in militari tamen stipendio semper denarius pro x assibus datus est. notae argenti fuere bigae atque quadrigae; inde bigati quadrigatique dicti. mox lege papiria semunciarii asses facti. livius drusus in tribunatu plebei octavam partem aeris argento miscuit. is, qui nunc victoriatus appellatur, lege clodia percussus est; antea enim hic nummus ex illyrico advectus mercis loco habebatur. est autem signatus victoria, et inde nomen. aureus nummus post annos li percussus est quam argenteus ita, ut scripulum valeret sestertios vicenos, quod efficit in libram ratione sestertii, qui tunc erat, . postea placuit signari ex auri libris, paulatimque principes inminuere pondus, et novisissime nero ad .

http://www.archive.org/stream/cpliniisecundin00secugoog/cpliniisecundin00secugoog_djvu.txt
 

Theme Editor

Settings Colors

  • Mobile users cannot use these functions.

    Select View Mode

    Switch between full screen and narrow screen modes.

    Grid View

    Easily review content and get an organized view with grid mode.

    Image Grid Mode

    Display your content in an organized and visually rich way with background images.

    Sidebar Close

    Create a larger workspace by hiding the sidebar.

    Fixed Sidebar

    Ensure constant access and easily manage your content by pinning the sidebar.

    Box view

    You can add a box-style frame to the sides of your theme or remove the existing frame. Valid for resolutions over 1300px.

    Radius Control

    Customize the look however you like by turning the radius effect on or off.

  • Choose your color

    Choose the color that reflects your style and ensure aesthetic harmony.

Back